views 40.891

Gloria In Excelsis Deo (latim)

Músicas Católicas


Gloria in excelsis Deo
Et in terra pax hominibus bonae voluntatis

Laudamus te
Benedicimus te
Adoramus te
Glorificamus te
Gratias agimus tibi
Propter magnam gloriam tuam

Domine Deus, Rex caelestis
Deus Pater omnipotens
Domine Fili unigenite Jesu Christe
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris

Qui tollis peccata mundi, miserere nobis
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis

Quoniam tu solus sanctus
Tu solus Dominus
Tu solus altissimus, Jesu Christe
Cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris

Amen

Submit Translation Add to playlist Size Tab Print Correct