Salve Mater (latim)

Católicas

vistas 604

Salve mater misericordiae,
Ma ter Dei, et mater veniae,
Mater spei et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae. O Maria!

Salve decus humani generis,
Salve Vırgo dıgnior ceteris,
Quae vırgines omnes transgrederis,
Et altius sedes in superis,
O Maria!

Salve felix Vırgo puerpera,
Nam qui sedet in Patris dextera,
Caelum regens, terram et aethera,
Intra tua se clausit vıscera,
O Maria!

Te creavit Deus mirabilem,
Te respexit ancillam humilem,
Te quaesıvit sponsam amabilem,
Tıbi nunquam fecit consimilem,
O Maria!