views 20.723

Veni Creator Spiritus

Músicas Católicas


Veni, creator Spiritus
Mentes tuorum visita
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora

Qui diceris Paraclitus
Donum Dei altissimi
Fons vivus, ignis, caritas
Et spiritalis unctio

Tu septiformis munere
Dexterae Dei tu digitus
Tu rite promissum Patris
Sermóne ditans guttura

Accende lumen sensibus
Infunde amórem córdibus
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti

Hostem repellas longius
Pacemque dones protinus
Ductore sic te praevio
Vitemus omne noxium

Per te sciamus da Patrem
Noscamus atque Filium
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore

Amen

Submit Translation Add to playlist Size Tab Print Correct