Photo of the artist Católicas

Jesu Dulcis Memoria

Católicas


Jesu dulcis memoria
Dans vera cordis gaudia
Sed super mel et omnia
Ejus dulcis præsentia

Nil canitur suavius
Nil auditur jucundius
Nil cogitatur dulcius
Quam Jesus Dei filius

Jesu spes pænitentibus
Quam pius es petentibus!
Quam bonus te quærentibus!
Sed quid invenientibus?

Nec lingua valet dicere
Nec littera exprimere
Expertus potest credere
Quid sit Jesum diligere

Sis Jesu nostrum gaudium
Qui es futurus præmium
Sit nostra in te gloria
Per cuncta semper sæcula
Amen

Send Translation Add to playlist Size Tab Print Correct