Quem vidistis, pastores, dicite,
Annuntiate nobis, in terris quis apparuit?
[christum salvatorem de virgine]
Natum vidimus et choros angelorum
Collaudantes dominum, alleluia.

[mariam et joseph vidimus,
In terra stratos supplices
Et ratum carum pariter adorantes humiliter,
Gratia deo, qui dedit nobis victoriam
Per jesum christum, salvatorem nostrum.]

Dicite, quidnam vidistis?
Et annuntiate christi nativitatem.
Alleluia.

[quia puer natus est nobis
Et filius datus est nobis
Cujus imperium super humerum ejus
Et vocabitur nomen ejus
Magni consilii angelus]

Send Translation Add to playlist Size Tab Print Correct