Vexilla Regis prodeunt;
Fulget Crucis mysterium,
[Quo carne carnis conditor
Suspensus est patibulo.]

Confixa clavis viscera
Tendens manus, vestigia,
Redemptionis gratia
Hic immolata est hostia.

[Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceae,]
Ut nos lavaret crimine,
Manavit unda et sanguine.

Impleta sunt quae concinit
David fideli carmine,
Dicendo nationibus:
Regnavit a ligno Deus.

Arbor decora et fulgida,
Ornata Regis purpura,
Electa digno stipite
Tam sancta membra tangere.

Beata, cuius brachiis
Pretium pependit saeculi:
Statera facta corporis,
[Praedam tulitque tartari.]

Fundis aroma cortice,
Vincis sapore nectare,
Iucunda fructu fertili
Plaudis triumpho nobili.

Salve, ara, salve, victima,
De passionis gloria,
Qua vita mortem pertulit
Et morte vitam reddidit.

O Crux ave, spes unica,
hoc Passionis tempore!
[ou: In hac triumphi gloria!]
Piis adauge gratiam,
Reisque dele crimina.

Te, fons salutis Trinitas,
Collaudet omnis spiritus:
[Quos per Crucis mysterium
Salvas, fove per saecula.] Amen.

Send Translation Add to playlist Size Tab Print Correct