views 466
Photo of the artist Católicas

Victimae Paschali Laudes (latim)

Católicas


Victimae paschali laudes
Immolent christiani.

Agnus redemit oves:
Christus innocens patri
Reconciliavit peccatores.

Mors et vita duello
Conflixere mirando:
Dux vitae mortuus,
Regnat vivus.

Dic nobis maria,
Quid vidisti in via?

Sepulcrum christi viventis,
Et gloriam vidi resurgentis:

Angelicos testes,
Sudarium, et vestes.

Surrexit christus spes mea:
Praecedet suos in galilaeam.

Scimus christum surrexisse
A mortuis vere:
Tu nobis, victor rex,
Miserere.

Amen. alleluia.

Send Translation Add to playlist Size Tab Print Correct